Charter Document - 03310024
Charter Number: | 03310024 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1070-1136 Volume 28 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1103 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
University of Manchester Medieval Collection - Textus Roffensis (p446) |
Charter:
Et ego Anselmus non meis meritis sed gratia Dei Cantuariensis archiepiscopus hanc confirmationem regia auctoritate confirmatam confirmo et ut ipsi predicte ecclesie et monachis predictis atque post illos inperpetuum victuris firmiter stabilis et stabiliter firma et illibata permaneant sancio et sancitam signo dominice crucis Cristi consigno Et auctoritate Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiritus sancti et omnium sanctorum eius excommunico omnes illos qui de predicta ecclesia aliquid horum omnium que hactenus ei sunt concessa et donata et a rege Henrico et a me nunc confirmata abstulerint vel auferre temptaverint vel ab aliis ablatum cognita veritate receperint vel retinuerint Hoc etiam ad ultimum superaddo Interna cum Iuda proditore sit illis pena nisi ad satisfactionem venerint Amen Amen Amen