Charter Document - 03310017
Charter Number: | 03310017 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1070-1136 Volume 28 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1107 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[A]nselmus sancte Cantuariensis ecclesie antistes omnibus fidelibus Cristi salutem et benedictionem Dei et nostram Notum vobis sit quod nuper mortuo Rodberto de Morteforti in via Ierusalem he terre Saltuude et Hetha venerunt mihi in dominium et ego eas reddidi ecclesie Cristi et monachis ad victum eorum Rogo ergo successores meos omnes videlicet archiepiscopos ut permittant prenominatas terras in ecclesia ita permanere sicut ego eam saisivi