Charter Document - 03300074
Charter Number: | 03300074 |
---|---|
Cartulary Title: | York 1189-1212 Volume 27 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1197 - 1203 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
G[aufridus] Dei gratia Ebor[acensis] archiepiscopus et Anglie primas omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens pagina pervenerit salutem in vero salutari Que canonice facta dinoscuntur in perpetua debent firmitate gaudere ne aliquorum malignitate in dubium possint revocari Hinc est quod nos a inspectis instrumentis patronorum ecclesie de Romareis scilicet Pagani de Sancta Maria et Ade de Sancta Maria filii eius necnon et instrumento autentico bone memorie predecessoris nostri Rog[eri] Ebor[acensis] archiepiscopi considerata etiam paupertate canonicorum de Well intuitu pietatis concedimus et confirmamus eis canonicis predictam ecclesiam de Romareis cum omni integritate et pertinentiis et libertatibus et tres marcas argenti nomine pensionis de eadem ecclesia annuatim percipiendas Ut autem hec nostra confirmatio futuris temporibus rata et illibata permaneat hanc presentem cartam nostram auctoritate nostra et sigilli nostri inpressione roboravimus Hiis testibus Hamundo abbate de Begeland