Charter Document - 03300066

Charter Document - 03300066


Charter Number: 03300066
Cartulary Title: York 1189-1212 Volume 27
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1191 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

G[aufridus] Dei gratia Ebor[acensis] archiepiscopus et Anglie primas omnibus has litteras visuris vel audituris in Domino salutem Noverit universitas vestra nos divine pietatis intuitu concessisse et dedisse Deo et beate Marie Suwell ecclesiam sancte Elene de Whetley cum omnibus ad eam pertinentibus in puram et perpetuam elemosinam libere quiete ab omni exactione et episcopalibus consuetudinibus imperpetuum possidendam a ad inveniendum unum cereum in prenominata ecclesia coram maiori altari die ac nocte sine intermissione ardentem Si quid vero residuum fuerit quod ultra predicti cerei sumptum remanserit in alio luminari [posituro] coram eodem altari expendatur Ut autem hec mea donatio et concessio firma imposterum perseveret presentis scripti munimine et sigilli nostri appositione duximus roborare Hiis testibus capitulo Suwell Alano de Rypon et Iordano capellanis domini archiepiscopi magistro Gregorio et aliis multis et ceteris