Charter Document - 03300053
Charter Number: | 03300053 |
---|---|
Cartulary Title: | York 1189-1212 Volume 27 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1191 - 1205 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 9a (f222v) |
Charter:
G[aufridus] Dei gratia Ebor[acensis] archiepiscopus Anglie primas universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit salutem in Domino Noverit universitas vestra nos divine caritatis intuitu et pro anima patris nostri regis Henrici et nostra dedisse et presentis carte munimine confirmasse ecclesie beate Marie de Munketon et monialibus ibidem Deo servientibus in puram elemosinam ecclesias de Thorp et de Askham cum omnibus pertinentiis suis libere et quiete imperpetuum possidendas et earum usibus omnimodis profuturas salvis synodalibus et aliis consuetudinibus episcopalibus Constituentur autem in eisdem ecclesiis vicarii quibus a predictis monialibus providebitur unde honeste sustentari possint Ecclesiam vero de Ham[er]ton post decessum Eustachii de Fauchiniburge concedimus predictis monialibus in proprios usus cum omnibus pertinentiis possidendam salvis tamen sinodalibus et episcopalibus Hiis testibus Hug[o] decano Agion Willelmo de Gyllyng et Alano capellano canonico de Rypon et magistro Gregorio de Ebor[aco] Henr[ico] de Goram magistro Gerardo de Hoy land Iohanne de Gorland magistro Ric[ard]o de Turre Odone camerario Waltero de Cornburgh Symone eius fratre Galfrido de Ansseye Sampsone de Wygetoft