Charter Document - 03300044
Charter Number: | 03300044 |
---|---|
Cartulary Title: | York 1189-1212 Volume 27 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1191 - 1194 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
G[aufridus] Dei gratia Eborac[ensis] archiepiscopus et Anglie primas omnibus Dei fidelibus salutem in Domino Noveritis nos divine caritatis intuitu concessisse et presenti carta nostra confirmasse Deo sancte Marie ac monachis de Melsa in perpetuam elemosinam donationem illam quam Robertus constabularius dedit eis videlicet de v bovatas terre in Tarlestorp cum omnibus pertinentiis sicut carta predicti Roberti quam prenominati monachi inde habent testatur salvo servitio nostro quod comes Albemarlie nobis debet sicut antecessores eius fecerunt predecessoribus nostris archiepiscopis Hiis testibus Iohanne episcopo Candide Case Hamone cantore Ebor Iordano abbate de Thornton magistro Symone de Appulia cancellario Ebor Galfrido archidiacono Cliveland Willelmo archidiacono de Notigham et aliis