Charter Document - 03300043
Charter Number: | 03300043 |
---|---|
Cartulary Title: | York 1189-1212 Volume 27 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1199 - 1203 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
G[aufridus] Dei gratia Ebor[acensis] archiepiscopus et Anglie primas parochianis de Marton salutem in Domino Mandamus vobis firmiter iniungentes quatinus sicut consuevistis ad matricem ecclesiam vestram de Marton ad divina audienda et spiritualia percipienda venire non omittatis et eidem ecclesie tam in decimis quam in aliis obventionibus iura a parochianis matrici ecclesie debita plene et integre exhibeatis non obstante aliqua prohibitione vobis a magistro H[onorio] archidiacono dicto Richem vel officialibus eius facta post festum sancti Michaelis proximo preteritum quia etiam ante prefatum terminum prior et canonici de Malt pro statu predicte ecclesie appellaverunt Prohibemus etiam omnibus personis et capellanis de Burgesire ne recipiant vos ad aliqua sacramenta percipienda vel divina audienda in preiudicium predicte ecclesie et canonicorum de Malt sub interminatione anathematis