Charter Document - 03300042

Charter Document - 03300042


Charter Number: 03300042
Cartulary Title: York 1189-1212 Volume 27
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1200 - 1203
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

G[aufridus] Dei gratia Ebor[acensis] archiepiscopus et Anglie primas karissimo amico suo G[aufrido] filio Petri comiti Essex salutem et dilectionis plenitudinem Noveritis quod venientes apud Ripun sufficienti agnovimus testimonio quod quidam se in ecclesiam de Mart[ona] contra iuris ordinem et in preiudicium iuris canonicorum de Malt[ona] intruserunt Unde ex ipso facto excommunicati sunt et nos eos pro excommunicatis habemus Et quia in sua perseverant temeritate vos quod vestrum est et ad regiam pertinet potestatem in eos sicut excommunicatos exerceatis Valete in Domino