Charter Document - 03300029

Charter Document - 03300029


Charter Number: 03300029
Cartulary Title: York 1189-1212 Volume 27
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appeal
Date: 1203 - 1204
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sanctissimo patri et domino I[nnocentio] Dei gratia summo pontifici G[aufridus] eadem gratia Eboracensis archiepiscopus salutem et tam devote quam debite humilitatis et obedientie obsequium Non moveatur queso dignatio vestra si ex habundantia cordis loquor Nam ut verbo lob utar sagitte Domini in me sunt quare indignatio ebibit spiritum meum Publice dicitur quod dominus I[ohannes] cardinalis litteris et nuntiis opinionem meam apud vos gravare conatur sed eum qui sedet super cherubim et intuetur abyssos invoco testem innocentie mee et utinam eminentiam vestram non tedeat angustias cordis mei patienter audire Cum predictus cardinalis in Scotiam et Hybemiam proficiscens ad Eboracensis provincie partes accederet premisi nuntios ad eum extra provinciam qui eum honorifice reciperent et per provinciam ipsam honorabiliter exhiberent Ego autem ingresso suo eidem occurri et eum quasi personam vestram sollicita veneratione suscepi Ad civitatem autem Eboracensem me ducente veniens admissus est cum exultatione universe terre nec eum poterant communi favore non prosequi quem a me et a meis videbant ita reverenter et favorabiliter honorari Porro veniens et inveniens multos in ecclesia cathedrali excommunicatos auctoritate vestra et mea renuit ingredi et ad monasterium beate Marie in eadem civitate divertit ubi omnia necessaria per biduum eidem honorifice ministravi Denique cum maiorem affectaret ecclesiam visitare ad preces eius tempore susceptionis sue sententiam interdicti et excommunicationis quam tuleram relaxavi et sic ipsum in eadem ecclesia cum solempni processione suscepi Sane postquam susceptus est non communicavi canonicis vel in pacis osculo vel in aliquibus ecclesie sacramentis Postremo mecum alio biduo moram fecit ubi visitavi eum donis et exeniis cunctisque insignibus que spectabant ad sue legationis ornatum Demum exeuntem de civitate in propria persona cum quanta potui veneratione deduxi et recessimus ab invicem cum plenitudine gratie et amoris Processu temporis audiens eum de Hibernia redeuntem premisi quendam de familiaribus meis usque Scotiam in ipsius occursum supplicans humiliter et obnixe ut in provincia Eboracensi ad maneria mea diverteret et sicut prius fecerat excommunicatos evitans mecum tunc instantem Domini nativitatem celebraret Postquam vero Eboracensem provinciam ingressus est quia graviter infirmabar misi ad eum spectabiles viros episcopum Insularis ecclesie et magistrum Petrum Blesensem Londoniensem archidiaconum et alios magnos viros qui eum honorifice deduxerunt usque Riponam manerium meum et eum in ecclesia canonicorum ibidem cum celebri processione susceptum in meis domibus procurare splendide sollicite studuerunt A me igitur et a meis non semel sed secundo et tertio instanter et humiliter exoratus ne apud Eboracum meis excommunicatis communicaret post prohibitionem et appellationem meam in contemptum apostolice sedis eis communicavit et non sine gravi discrimine animarum in tota Eboracensi provincia enorme scandalum suscitavit Quis enim deferat iam beati Petri clavibus aut aliquibus sententiis prelatorum cum videat illos excommunicatos communicare qui evaginato divini verbi gladio vindictam debuerant exercere Ego tamen licet michi suspectissimus esset qui nec mee nec meorum prohibitioni aut appellationi deferret in spiritu humilitatis volens in bono vincere malum rogavi affectuose ut in maneriis meis hospitia sua reciperet nec me contempto ad alium declinaret Verumptamen hec omnia recusavit unde et ipsum habens suspectiorem ne contra me aut statum meum aliquid moliretur per me et per meos iterum appellavi Ipse autem diu ante depositis sue legationis insignibus et Eboracensem provinciam iam egressus litteris suis precepit decano et capitulo Eboracensi ne michi obedientiam vel reverentiam impenderent vestre patenter obvians iussioni qua vestris eos litteris precipiebatis ut michi appellatione remota obedientiam et reverentiam exhiberent Nimirum vestra michi auctoritate subiectos a iurisdictione mea non potest eximere Ligatis enim et nemo solvit clauditis et nemo aperit et non est qui de manu vestra possit eruere In omnibus hiis non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta Nam ad cumulum mee confusionis immo Dei et archiepiscopalis officii precepit Dunelmensi et clericis sui ne michi obedirent in aliquo donec super hiis beneplacitum apostolice iussionis Certum est autem quod homo in hiis que ex lege vel evangelio perpetuam habent causam aliquid minuere vel addere aut immutare non potest Ponamus autem quod omnia ei liceant non tamen omnia expediunt Quomodo enim expediant que animarum salutem impediunt Cum iuxta doctrinam apostoli Romana ecclesia ulcisci omnem inobedientiam teneatur multis videtur absurdum quod prohibetur obedientia et inobedientia precipitur et sicut alias scriptum est Inde procedunt iniurie unde iura sumuntur Eo proficiscente in Hiberniam eramus cor unum et anima una eratque in votis michi precipuum in eius amorem perpetuum et continuam obsequelam stabilire cor meum atque mutuis amicitie vicibus fovere inter nos indefessos atque indivisos caritatis affectus Quid ei debui facere et non feci Numquid reddit pro bono malum Numquid amor degeneravit in odium obsequium in rancorem et contra cursum nature fecit michi amicitia inimicum si tamen fuerit amicitia vel potius blanditiis adumbrata simultas Caritas sane numquam excidit et beati Ieronimi testimonio quisquis amare desiit amicus in veritate non fuit Inter angustias itaque constitutus clamat ad vos innocentissime Innocenti vestre innocentie servus Supplicat vicario Petri discipulo crucifixi ut cruces quas patior a filiis meis et eorum fautoribus excitent in vobis viscera pietatis ut moveantur super contritione Ioseph Subiectorum enim obedientia et reverentia destitutus que michi ex lege et evangelio et apostolica constitutione debentur restitutionis beneficium peto et sic postea lis inter nos suo Marte decurrat ut iustitia in iudicium convertatur Bene et diu valete in Domino beatissime pater