Charter Document - 03300020

Charter Document - 03300020


Charter Number: 03300020
Cartulary Title: York 1189-1212 Volume 27
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1189 - 1191
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

G[aufridus] Dei gratia Ebor[acensis] electus omnibus ad quos littere iste pervenerint salutem Noveritis nos concessisse abbati sancte Ag[atho] Richem et canonicis ibidem Deo servientibus ecclesiam sancti Iohannis de Staynwegg cum omnibus pertinentiis suis pro Dei amore et religionis et honeste paupertatis eorundem intuitu sicut carta donatoris testatur Ita quod de eadem ecclesia annuatim iii marcas nomine pensionis percipient et ad residuum presentabunt clericum qui nobis et archidiacono de spiritualibus respondebit et eiusdem ecclesie onera per omnia sustinebit Et ut hec concessio rata in posterum habeatur eam presentis scripti attestatione et sigilli nostri appensione corroborari fecimus Hiis testibus