Charter Document - 03300019

Charter Document - 03300019


Charter Number: 03300019
Cartulary Title: York 1189-1212 Volume 27
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1191
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Gaufrid[us] Dei gratia Eboracensis archiepiscopus et Anglie primas Hugoni eadem gratia Dunelmensi episcopo salutem Dum ad culmen singularitatis ardenter erumpere properas aliis preesse elegisti et nemini vis esse subiectus Unde in te completum esse novimus illud quod dicitur In celum conscendam et supra astra celi exaltabo solium meum et ero similis Altissimo Minus igitur memoriter tenes Quia Deus superbis resistit et humilibus dat gratiam et Qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur Nos enim et ecclesiam nostram Eboracensem ardenter immo more hostili persequeris contra professionem tuam et debitam nobis et ecclesie Eboracensi obedientiam te iurisdictione nostra quod Deus avertat subtrahere et eximere desiderans Nos vero iuri ecclesie nostre et dignitati prout decet providere volentes tibi tanquam suffraganeo nostro auctoritate apostolica et nostra firmiter iniungimus quatinus proxima die Lune instantis post festum sancti Michaelis apud Eboracum in matrice ecclesia synodo nostre interesse nulla occasione differas debitam nobis exhibiturus reverentiam et canonicam iuxta formam mandati apostolici sepius litteris nostris et ex parte nostra tibi exhibiti obedientiam prestiturus responsurus preterea quod iam per biennium ecclesiam nostram Eboracensem debitis ei processionibus ab antiquo et oblationibus in diebus Pentecosten scilicet Hovedene sire et Alvertone sire contra iuris ordinem spoliare presumpsisti et falcem in alienam messem mittere non formidans clericis et parochianis nostris spiritualia ministrare usurpasti