Charter Document - 03300014
Charter Number: | 03300014 |
---|---|
Cartulary Title: | York 1189-1212 Volume 27 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1199 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Cartulary III (f63v) |
Charter:
G[aufridus] Dei gratia Ebor[acensis] archiepiscopus et Angl[ie] primas G[aufrido] de Forset et P[aulino] de Sancto Rumald salutem in Domino Mandamus vobis quatinus accedatis ad cathedralem ecclesiam Dunelm[ensem] et sententiam quam Dunelm[ensis] episcopus in crastino Cinerum tulit in priorem Dunelm[ensem] auctoritate nostra nullam esse denuncietis quia nobis plene constitit eam latam esse post appellationem ad dominum papam et nos legitime interpositam Quod si ambo huic executioni interesse nequiveritis alter vestrum occasione postposita intersit Valete