Charter Document - 03300013

Charter Document - 03300013


Charter Number: 03300013
Cartulary Title: York 1189-1212 Volume 27
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Drop Charges
Date: 1199
Date type: Assigned
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Cartulary III (f63r)

Charter:

G[aufridus] Dei gratia Ebor[acensis] archiepiscopus et Angl[ie] primas omnibus Cristi fidelibus eternam in Domino salutem Accedens ad nos procurator prioris et monachorum Dunelm[ensis] ecclesie ex eorum nobis parte monstravit episcopum Dunelm[ensem] in priorem ipsorum post appellationem ad dominum papam et nos legitime interpositam excommunicationis sententiam promulgasse quod et in partibus illis notorium fuisse constanter asseruit Et ad id probandum incontinenti probationem sufficientem per testes omni exceptione maiores exibuit Cum igitur nobis de intentione prefati procuratoris per legitimam eius probationem plene constaret et predictam sententiam post appellationem rite interpositam latam fuisse cum de iure nulla esset nos ex officii nostri debito eam irritam et non tenere denunciavimus Valete