Charter Document - 03295004
Charter Number: | 03295004 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1189-1228 Volume 26 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1190 - 1198 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Sciant omnes quod ego Goisfredus de sancto Leodegario concedo ecclesie sancti Martini de Bello quatuor solidatas terre in elemosina pro anima patris mei et matris mee et fratrum et filiorum meorum et omnem terram meam ultra Wincelesei pro redditu viginti solidorum quos mihi reddent omni anno et pro hoc dederunt mihi abbas et monachi duas marcas argenti in gersuma Istam concessionem simul concedit uxor mea et filii ut mansura permaneat et eo tenore ut post meam mortem unam marcam argenti heredi meo de relevatione tribuant et eodem modo ab herede in heredem usque in eternum Termini autem viginti solidorum qui annuatim dabuntur pro [] terra erunt sicut medietatis scilicet ad festum sancti Iohannis Baptiste et medietatis ad sancti Andree Huius rei testes sunt Robertus filius Radulfi Radulfus frater meus et duo filii eius Gislebertu[s] et Haymo Bartholomeus de Criol Hugo de Fulcarmut Rogerius nepos eius Reymbertus de Be[] Gislebertus Willelmus filius Baldewini Toke David Robertus filius Benedicti Goisfredus sartor Alric[us] pistor Morellus et alii multi