Charter Document - 03294004
Charter Number: | 03294004 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1189-1228 Volume 26 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1190 - 1198 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Sciant omnes quod ego Willelmus de sancto Leodegario et uxor mea Acilia concessam habebamus in hereditatem ecclesie sancti Martini de Bello et monachis in ibi deo servientibus totam terram nostram quam habemus ultra Wincelese pro viginti tribus solidis per annum quorum [m]edietatem reddent nobis ad nativitatem sancti Iohannis Baptiste aliam vero ad festivitatem sancti Andree Et pro hac concessione dedit mihi abbas Radulfus in gersumma unum equum qui valebat duo marca argenti et octo solidos et sex denarios perdonavit mihi quos ei debebam et ita hanc concessionem factam habeo ut Aelfricus de Lingemareis qui eandem terram de me tenebat eandem terram ita de eis teneat sicut de me tenuit nisi aliam conventionem eis inter se []ace e placuerit Quod si fecerint inter eos bene conveniat Hanc concessionem feci in capitulo ecclesie Belli [] terre donum super altare posui cum omnibus consuetudinibus ad ipsam terram pertinentibus Huius rei testes sunt Lambertus de Lamport socer meus et Hugo de Fulcardmunt et Rodbertus de Keslingis et Ingelramus de Bocolt et de hominibus abbatis Snedus presbiter et Aelredus dapifer et Aelfricus de Lingemareis et alii plures qui interfuerunt Et si abbas vel monachi aliquam torturam de hac terra Alfrico fecerint et ei rectum consentire noluerint et inde se ad me clamaverit adiuvabo eum ad rectum suum conquirendum erga abbatem vel monachos