Charter Document - 03293004
Charter Number: | 03293004 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1189-1228 Volume 26 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1190 - 1198 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Leodegario concedo ecclesie sancti Martini de Bello [quat]uor solidatas []e []ltra [] pro anima patris et matris sue et fratrum et filiorum suorum et omnem terram ultra W[incelesei sol]idorum singulis annis quorum decem dandi scilicet ad festum sancti Iohannis Baptiste reliqui de[cem] ad [festum] sancti [An]dree apostoli Pro huius concessionis bono dedit eadem ecclesia patri meo duas marcas argenti in gersuma Hanc concessionem confirmo ego Thomas et dono meo hereditario iure [] concedo quod unam marcam argenti mihi dederunt monachi de relevatione eiusdem terre sicut fuit contentio inter patrem meum et eos ut sic debet ab herede in heredem Redditus autem viginti solidorum dandus in curia sancti Martini et si contigerit ut aliqua occasione dominus meus comes de Auco eandem terram cum a[] feudo meo alicui tradat ipsi monachi nulli reddent xx solidos nisi per dominum [] comitem pro [re] volumus hanc cartam sigillo comitis sigillari His testibus ex mea parte Radulfo de Hereb[] Roberto filio Willelmi Panselmo fratre eius ex parte monachorum []berto de Bece Adwino Mauritio Willelmo et Adwardo cocis Godwino Turco Goc[se]lino et Haymone et multis aliis