Charter Document - 03291094

Charter Document - 03291094


Charter Number: 03291094
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1207
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum dei [] venerabilibus fratribus Lond Elyen Wigorn episcopis salutem et apostolicam benedictionem Illius testimonium invocamus qui testis est in celo fidelis quod karissimum in Cristo filium nostrum I regem Anglorum illustrem sincerissima semper caritate dilexerimus et usque adeo erga ipsum exuberavit nostre gratie plenitudo ut plurimi principum in devotione sacrosancte Romane ecclesie non solum minus ferventes extiterunt sed quidam facti sunt etiam indevoti si quando in eum enim vel regnum suum fragor turbationis invaluit sedes apostolica pia gestans viscera circa eum potenter ipsum adiuvit et in multorum invidiam a multis angustiis relevavit Verum quod dolentes referimus usque adeo gratie nostre se reddit ingratum ut nequaquam videamur eum beneficiis attraxisse set iniuriis provocasse cum nostris immo dei dispositionibus se opponens ea minus sano ductus consilio non formidet incipere que in eius possunt grave periculum redundare Que vero sint illa non credimus exprimenda cum vobis sint magis nota quam nobis verum quamvis devotionem ipsius regis valde nobis necessariam reputemus non minus tamen sed forsitan longe amplius estimare potest et debet nostram sibi gratiam oportunam quemadmodum evidentius si bene recolit iam percepit Sed ipse immemor horum omnium iurisdictionem nostram non solum impedire verum etiam evacuare conatur licet nos suam nunquam minuere sed semper studuerimus defensare illudque potius deberet attendere quod principes illi qui libertatem ecclesiasticam impugnando indebitam sibi super ecclesias conati sunt arripere potestatem divino iudicio pene penitus defecerunt qui vero sanctam ecclesiam in sua libertate fovendo digno venerantur honore de bono semper in melius prosperantur Ceterum ad quem finem ex incepta possit persecutione venire nequaquam attendit quia si finem prudenter attenderet ab incepto procul dubio declinaret cum preter divinam offensam nisi quamtotius resipuerit gravem sit incursurus iacturam quia durum est ei contra stimulum calcitrare Absit enim ut in tam iniquo proposito populus Anglicanus qui vere Cristianus existit et zelator fidei orthodoxe contra regem celestem sequatur terrenum temporalia spiritualibus preferendo cum non solum clerici sed et laici tante discretionis et devotionis existant ut norint et velint distinguere inter illa que reddenda sunt Cesari et ea que reddenda sunt deo Cum igitur honori suo pariter et saluti vix credimus hoc tempore posse utilius provideri quam ut Cant ecclesia talem pontificem habeat qui fama scientia et vita preclarus ad ea que dei sunt eum documentis provocare valeat et exemplis ac tota sibi mentis affectione coherens sanum ei consilium circa temporales et spirituales utilitates intendat quoniam hec in venerabili fratre nostro Stephano Cant archiepiscopo sancte Romane ecclesie cardinali novimus convenire licet molestissimum nobis esset eum a nostro latere separare ut qui quasi nobiscum hactenus universali prefuerat ecclesie secundum vocationem de ipso factam Cantuar metropoli specialiter preferretur quia tamen utilitati eiusdem regis sueque saluti desideramus consulere ac ipsius profectibus intendimus providere archiepiscopum ipsum a conventu Cant ecclesie canonice postulatum pariter et electum nostris manibus consecravimus et pallio de corpore beati Petri sumpto insigni videlicet plenitudinis pontificalis officii sibi dato ad regimen ecclesie sibi commisse duximus destinandum Quamvis igitur regem ipsum ut in testimonio dei loquamur sincerissime diligamus et ipsius honori desideremus deferre quia tamen deo magis quam hominibus deferre nos convenit et in executione iustitie non debet esse personarum acceptio vel delectus fraternitatem vestram monemus attentius et hortamur per apostolica scripta districte precipiendo mandantes quatinus diligentius attendentes quod iuxta sententiam sapientis qui arguunt laudabuntur et super eos veniet benedictio induti virtute spiritus ex alto et assumentes gladium spiritus quod est verbum dei regem ipsum adeatis pariter eumque in spiritu libertatis reverenter ut regem hortemini et diligenter ut filium inducatis quatinus animabus salutem quietem populis honorem deo et ecclesie providens libertatem sanis consiliis adquiescat et prefato archiepiscopo quem quicquid sinistra de ipso fuerit sibi detractione suggestum fidelem ei novimus et devotum dignam reverentiam et debitum honorem impendens et cognoscens hoc factum non tam ab homine quam a deo dispositioni divine prompto favore consentiat ut idem archiepiscopus sincera sibi devotione coherens circa gregem sibi commissum a domino suum efficaciter valeat officium exercere Alioquin omni mundano timore postposito ac remoto cuiuslibet contradictionis et apellationis obstaculo per totam Angliam generalem interdicti sententiam proferatis nullum ibi preter parvulorum baptisma et penitentias morientium ecclesiasticum permittentes officium celebrari quam et vos plenius observetis et faciatis ab omnibus per censuram ecclesiasticam inviolabiliter observari scituri pro certo quod si qui forsitan quod non credimus contumaci spiritu presumpserint obviare sic eorum curabimus presumptionem corrigere quod terrore ad posteros derivato talis non transibit insolentia in exemplum sed eorum correctio terrere poterit universos Quod si nec sic vexatio ipsi regi dederit intellectum quia pater filium quem diligit corripit et deus quos amat arguit et castigat manus nostras in eum curabimus aggravare ut sic demum medicinali manu sanatus in gratiarum nobis actiones assurgat Illos autem qui caput eius oleo peccatoris impinguant foventes illum in malo tanquam adulatores despiciat et velut corruptores expellat Nos quoque qui talium corruptelas non penitus ignoramus pro meritis eorum sibi curabimus auctore domino respondere Tales igitur in huius executione mandati vos exhibere curetis quod deum magis quam hominem comprobamini revereri nec sitis ex illis qui canes muti sunt non valentes latrare Quod si non omnes hiis exequendis poteritis interesse duo vestrum ea nichilominus exequantur Dat Viterbii vi Kalendas Septembris pontificatus nostri anno x