Charter Document - 03291020

Charter Document - 03291020


Charter Number: 03291020
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1163 - 1187
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

G dei gratia Lundon episcopus omnibus hominibus suis Francis et Anglis salutem gratiam et benedictionem Universitati vestre presenti scripto notificamus nos dedisse et concessisse Radulfo clerico filio Elfsi homini nostro de Stibbeia totam terram que fuit patris sui simul et quartam partem prati de Sunewineshamme quod ad eandem terram pertinet necnon et duas acras terre et dimidiam de proprestura que sunt ab occidentali et meridionali parte domus sue quam eidem Radulfo similiter pro servitio suo dedimus et concessimus tenendas et habendas sibi et heredibus suis de nobis et successoribus nostris bene et in pace et honorabiliter in viis in semitis in pascuis in pratis in boscho et plano pro novem solidis et uno denario ad quatuor terminos anni pro omni servitio persolvendis ad natale videlicet domini viginti septem denariis et totidem ad Pascha totidem ad festum sancti Iohannis Baptiste et viginti octo denariis ad festum sancti Michaelis Predictus etiam Radulfus et heredes sui terram hanc erga dominum regem pro dimidia hyda terre defendet Et quoniam donationem et concessionem nostram firmam decetero et stabilem predicto Radulfo et suis heredibus sicut dictum est esse volumus ipsam presenti carta nostra et sigillo confirmamus