Charter Document - 03291017

Charter Document - 03291017


Charter Number: 03291017
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1190 - 1191
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ricardus dei gratia London episcopus archidiaconis decanis et omnibus ecclesiarum prelatis in dioecesi London constitutis tam presentibus quam futuris salutem gratiam et benedictionem Noverit universitas vestra quod nos inspecta carta dilecti filii nostri Willelmi comitis de Ferariis in eius serie comprehendimus ipsum pro sua suorumque salute ecclesiam ville sue de Thurrok cum omnibus pertinentiis suis quantum ad laicam donationem spectabit fratribus sancte domus Hospitalis Ierlm in perpetuam elemosinam concessisse Nos itaque predicti comitis concessionem gratam habentes considerantes quoque quam laudabiliter et devote ipsi fratres Hospitalis Ierlm operibus pietatis sedule intendant predictam ecclesiam de Thurrok predictis fratribus Hospitalis Ierlmt pontificali auctoritate concedimus et ipsos in eiusdem ecclesie cum omnibus pertinentiis suis perpetuos personas instituimus concedentes quod ipsi omnes fructus et obventiones ipsius ecclesie in usus suos habeant in perpetuum salva vicaria ad valentiam quinque marcarum argenti per annum quam ipsi fratres assignabunt vicariis qui ministrabunt in eadem ecclesia et nobis et officialibus nostris in specialibus consuetudinibus respondebunt et London ecclesie dignitate Et ut hec concessio nostra rata et stabilis sit in perpetuum eam presenti scripto sigilli nostri appositione curavimus confirmare Hiis testibus Radulfo decano beati Pauli Ricardo Foliot archidiacono Henrico Banastr thesaurario magistro Henrico de Norhamt magistro Hugone de London magistro Osberto de Camera magistro Ricardo de Storteford magistro Petro de Waltham et multis aliis