Charter Document - 03290251
Charter Number: | 03290251 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1189-1228 Volume 26 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Relaxation |
Date: | 1226 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[O]mnibus sancte matris ecclesie filiis presens scriptum inspecturis E divina miseratione London ecclesie minister humilis salutem in domino Cum ecclesia Ebor tanta meritorum sanctissimi patris Willelmi quondam archipresulis eiusdem ecclesie fulgeat gratia quod omnipotens dominus qui ubique in sanctis suis gloriosus est multa per eum in eadem ecclesia et gloriosa operari dignatus est miracula universitatem vestram monendam duximus et hortandam in domino quatinus ob reverentiam dei et honorem sancti ipsius ecclesiam Eboracen in qua eiusdem sancti venerande reliquie requiescunt humili devotione visitetis peccatorum vestrorum remissionem eius meritis et precibus apud dominum implorantes Nos vero de dei misericordia et gloriose virginis Marie beatorum apostolorum Petri et Pauli necnon et sepedicti sancti meritis confisi omnibus qui ad ecclesiam memoratam devotionis causa sexto Idus Iunii videlicet die festivitatis eiusdem sancti vel infra octo dies sequentes accesserint seu qui elemosinarum suarum largitionibus eandem visitaverint si de peccatis suis confessi fuerint et vere contriti viginti dies de iniuncta sibi penitentia relaxamus dum tamen eiusdem ecclesie archiepiscopus hanc nostram ratam habuerit relaxationem Dat die sancti Iohannis Baptiste anno gratie MCCXXVI Valete