Charter Document - 03290247

Charter Document - 03290247


Charter Number: 03290247
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Recognition
Date: 1222
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus presens scriptum inspecturis Eustachius dei gratia London episcopus R decanus et capitulum sancti Pauli London salutem in domino Noverit universitas vestra quod cum abbas et conventus Westm decem libras annuas nobis solvere teneantur quamdiu abbas Radulfus manerium de Sunnebir tenuerit eo decedente ecclesia Westm in perpetuum de predictis decem libris annuis quieta permaneat et penitus absoluta Quia nolumus quod occasione pecunie memorate nobis tempore abbatis Radulfi persolute aliquod preiudicium post mortem eiusdem Radulfi ecclesie Westm generetur presenti enim scripto protestamur quod eodem Radulfo sublato de medio ecclesia Lond nullo modo poterit predictas decem libras annuas de ecclesia Westm repetere vel exigere aut etiam in manerio de Todinton quod idem Radulfus tenet aliquod ius sibi aliqua occasione vendicare In cuius rei testimonium presens scriptum sigillis nostris duximus roborandum Actum in capitulo sancti Pauli Lond pridie Nonas Aprilis anno gratie M ducentesimo vicesimo secundo