Charter Document - 03290234
| Charter Number: | 03290234 |
|---|---|
| Cartulary Title: | London 1189-1228 Volume 26 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1226 |
| Date type: | Internal, Episcopal, Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presens scriptum inspecturis Eustachius divina miseratione Lond ecclesie minister humilis salutem eternam in domino Noverit universitas vestra nos quamdam amicabilem compositionem inter monachos de Longa Villa et magistrum Reginaldum rectorem ecclesie de Magna Dunmaw nomine ecclesie sue coram venerabili fratre nostro Benedictus dei gratia Roff episcopo et coniudicibus suis a sede apostolica delegatis super quibusdam decimis quas dicti monachi in parochia de Dunmaw percipere consueverunt initam inspexisse Ex cuius tenore perpendimus quod prefatus magister Reginaldum et successores sui rectores ecclesie de Dunmaw dictas decimas habebunt in perpetuum et pacifice possidebunt reddendo prenominatis monachis singulis annis pro eisdem decimis unam dimidiam marcam argenti vel eorundem procuratori ad festum sancti Michaelis apud Dunmawe Et quia volumus quod hec amicabilis conpositio rata futuris temporibus permaneat et inconcussa eam episcopali qua fungimur auctoritate duximus confirmandam In cuius rei testimonium sigilli nostri appositione presens scriptum roboravimus Hiis testibus domino Philippo de Faucumb archidiacono Huntengd Ricardo de Berking David de Thok Ricardo Hak Bartholomeo clericis et aliis Dat apud Stranda die veneris proxima post festum sancti Luce Evangeliste pontificatus nostri anno sexto
