Charter Document - 03290226
Charter Number: | 03290226 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1189-1228 Volume 26 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1224 - 1225 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis Eustachius dei gratia London episcopus salutem in domino Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod cum controversia mota fuisset et aliquamdiu agitata inter R priorem et conventum sancte Trinitatis London et R vicarium ecclesie de Bracking ex una parte et M priorissam et moniales de Haliwell ex altera super quibusdam decimis tam maioribus quam minoribus in Gatesbir tandem iuris peritis partes suas interponentibus ad pacem formandam omnis controversia inter ipsos sub hac fine quievit scilicet quod dicti prior et conventus remiserunt omnem actionem quam habebant erga dictas priorissam et moniales super decimis quadraginta acrarum sicut limitate sunt in Parva Rudinge et similiter in essartis que propriis sumptibus fecerant in Gatesbir Vicarius quoque predictus remisit omnem actionem quam habuit versus ipsas super minutis decimis earum in Gatesbir Dicte vero priorissa et moniales pro bono pacis dederunt dictis priori et conventui mesagium cum domo et pertinentiis prope ecclesiam de Bracking quod de eis tenuerunt Savarus carpentarius et Letitia uxor ipsius ita tamen quod dicti Savarus et Letitia illud teneant quoad vixerint per annuam firmam viginti denariorum reddendorum ipsis canonicis remiserunt etiam dicte priorissa et moniales dictis priori et canonicis in perpetuum omne ius et omnem actionem que habebant vel habere videbantur in omnibus reliquis decimis de dominico de Gatesbyr provenientibus tam maioribus quam minoribus quas dicti prior et conventus et vicarius perciperint Dicte vero priorissa et moniales nomine decimarum provenientium ex dictis quadraginta acris offerent annuatim duas libras cere die sancti Iacobi Apostoli in mense Iulio super altare capelle de Gatesbir et alias duas libras cere nomine minutarum decimarum provenientium ex propriis animalibus suis in Gatesbir offerent super altare beati Petri Apostoli in ecclesia de Bracking die natalis eiusdem singulis annis in perpetuum Hanc autem amicabilem compositionem utraque pars bona fide fideliter observandam promisit renuncians super hiis impetratis et impetrandis et omni beneficio iuris contra hanc compositionem facientibus Et ut hec omnia hinc inde concessa perpetue firmitatis robur optineant ad instantiam utriusque partis huic scripto in modum cyrographi confecto sigillum nostrum una cum sigillis partium apponi fecimus Act anno gratie MCC vicesimo quarto Hiis testibus magistro Reginaldo de Radenor officiale domini London magistro Roberto de Arcubus magistro Iohanne de Reig