Charter Document - 03290225

Charter Document - 03290225


Charter Number: 03290225
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1224
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus presens scriptum inspecturis E dei gratia London episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra quod cum prior et conventus sancti Botulphi Colecestr priorem et conventum sancte Trinitatis London coram abbate de Langeleya priore et decano Norwicens iudicibus a summo pontifice videlicet Honorio tertio delegatis super subiectione obedientia professione visitatione procuratione et rerum eiusdem ecclesie dispositione traxissent in causam tandem post multas altercationes utraque pars unanimi assensu et voluntate spontanea super premissis et omnibus dictos articulos contingentibus se nostre subiecerunt ordinationi Nos igitur auditis hinc inde propositis inspectisque utriusque partis instrumentis et plenius intellectis ex quibus omnibus liquido nobis constabat ecclesiam sancte Trinitatis London et canonicos ibidem deo servientes a cuiuslibet ecclesie subiectione preterquam ecclesie sancti Pauli London a prima sui fundatione semper fuisse liberos utriusque partis paci et tranquillitati providere volentes de consilio prudentum et iurisperitorum nobis assidentium ita duximus ordinandum videlicet ut ecclesia sancte Trinitatis et eiusdem loci canonici a subiectione obedientia et omnibus premissis liberi maneant in perpetuum mutuis orationum suffragiis inter memoratas ecclesias specialiter perseverantibus Hanc autem nostram ordinationem utraque pars firmiter et bona fide se promisit observaturam renuncians supplicationi in integrum restitutioni inpetratis et inpetrandis et omni beneficio iuris contra hanc nostram ordinationem facientibus In cuius rei testimonium sigillum nostrum et capituli nostri una cum sigillis partium huic scripto in modum cyrographi tripartite confecto duximus apponendum cuius una pars penes dictos priorem et conventum sancte Trinitatis et altera penes priorem et conventum sancti Botulphi et tertia in thesauro sancti Pauli London remanebit Act apud sanctum Paulum London anno ab incarnatione domini MCCXXIII in crastino conversionis sancti Pauli Apostoli Hiis testibus E priore de Meretun Roberto decano London Philippo archidiacono Huntedun Willelmo archidiacono de Stowe Philippo de Lucy magistro Roberto de Iwyardesby officiali domini Elyensis magistro Hugone de Lond magistro Stephano Manecestr magistro Reginaldo de Radenor et magistro Roberto de Arch domini London officialibus magistro Gregorio de London magistro Adam de Fontibus magistro Waltero de Tresgoz