Charter Document - 03290216

Charter Document - 03290216


Charter Number: 03290216
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1226
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Eustachius dei gratia London episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra quod cum inter dominum Ricardum priorem et conventum de Hedfeld Peverel et dominum Philippum de la Rokele militem ex una parte et David de Thoke clericum rectorem ecclesie de Faiersted ex altera super capella de Wadeleia necnon et cantaria eiusdem capelle questio verteretur Lis inter ipsos mota tandem perpetua pace amicabiliter hoc fine conquievit videlicet quod memorati prior et conventus et prefatus Philippus de la Rokele miles concesserunt dictam capellam de Wadeleia ecclesie de Faiersted esse subiectam Concesserunt insuper dicti prior et conventus omnes decimas tam maiores quam minores et omnes obventiones quas de domo et dominico prefati Philippi percipere consueverunt ecclesie de Faiersted in perpetuum possidendas pro quibus rector memorate ecclesie qui pro tempore fuerit octo solidos priori et conventui de Hedfeld ad festum sancti Michaelis annuatim de consensu et auctoritate nostra et capituli sancti Pauli Lond persolvet Et dicti prior et conventus liberi et soluti erunt de duobus solidis quos reddere consueverant ecclesie de Faiersted similiter vero prefatus miles deo et ecclesie de Faiersted pro salute anim[arum] parentum et amicorum suorum viginti acras que iacent inter viam publicam que se protendit de Terlinges usque [] quandam que se protendit de Leya usque ad Faiersted in puram et perpetuam elemosinam dedit et concessit Et quia predictus Philippus miles prior quoque et conventus ita liberaliter ea que predicta sunt ecclesie de Faiersted concesserunt dictus rector eiusdem ecclesie de assensu voluntate pariter et auctoritate nostra et capituli nostri sancti Pauli Lond ecclesiam suam de Faiersted obligavit ad inveniendum capellanum idoneum qui sumptibus ecclesie de Faiersted capelle de Wadeleia honeste perpetuo deserviet Dictus autem miles et uxor eius et heredes sui et liberi homines de familia sua penitentiam et alia sacramenta ecclesiastica preterquam sacramentum baptismatis et sepulturam a capellano prefate capelle deserviente et in ipsa capella si voluerint percipient Licebit autem eis alibi quam apud ecclesiam de Faiersted si voluerint eligere sibi sepulturam salvo iure matricis ecclesie de Faiersted Conventiones vero alie que super prefata capella et cantaria ipsius capelle et decimis inter dictum priorem et conventum de Hadfeld et predictum Philippum de la Rokele facere sunt nullum decetero robur habebunt Et ut hec que coram nobis acta sunt perpetue firmitatis robur optineant presenti scripto in modum cyrographi tripartite confecto sigillum nostrum et sigillum capituli nostri simul cum sigillis partium apponi fecimus [] tercio Kalendas Novembris pontificatus nostri anno sexto