Charter Document - 03290206

Charter Document - 03290206


Charter Number: 03290206
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1218
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus dei gratia London episcopus salutem in domino sempiternam Cum ex officii nostri debito ad omnia karitatis opera teneamur specialius tamen eorum nos decet necessitati et provectui subvenire quorum honestas est probata et karitas manifesta Attendentes igitur dilectorum filiorum abbatis et conventus Westm religionis fervorem et hospitalitatis amorem precipuum de assensu et consilio domini Guale tunc legati in Anglia necnon et aliorum virorum discretorum intuitu dei eisdem concessimus et dedimus et auctoritate pontificali confirmavimus ecclesiam de Stanes cum omnibus pertinentiis suis in proprios usus ita scilicet ut idem abbas et conventus percipiant annuatim omnes garbas omnium decimarum quarumlibet segetum ad ipsam ecclesiam et ad capellas pertinentium ad usus pauperum et ad elemosinas ampliandas exceptis decimis de dominicis terris ecclesie et capellarum provenientibus quas vicarius cum rebus inferius subnotatis perpetuo possidebit Vicarius autem ab eisdem abbate et conventu nobis et successoribus nostris pro tempore presentandus nomine vicarie predicte ecclesie de Stanes possidebit domos in feudo ecclesie sitas cum terra que vocatur Ancrecroft et omnibus dominicis terris ecclesie et homagiis cum pratis et possessionibus ad ipsam ecclesiam spectantibus et omnes minutas decimas et omnes obventiones altaris cum omnibus ad matricem ecclesiam et ad capellas pertinentibus salvis vicariis eorum si qui nunc fuerint in eisdem capellis canonice vicarii instituti Quibus de medio sublatis vicarius matricis ecclesie de capellanis idoneis eisdem capellis providebit excepta capella de Todinton ad quam predictus abbas nobis et successoribus nostris idoneum capellanum presentabit et ei cum sufficienti sustentatione providebit Habebit insuper dictus vicarius undecim acras de dominico predicti abbatis que iacent in quadam cultura pertinente ad dominium de Stanes que vocatur Hatland unam acram et dimidiam que iacet in Tichethorn et extendit se a curia de Tichethorn versus orientem Vicarius autem matricis ecclesie faciet procurationem archidiacono Middelsex et omnia onera consueta et debita ipsius matricis ecclesie et omnium capellarum ad eam pertinentium in omnibus sustinebit excepta capella de Todinton sicut superius est prenotatum Preterea vicarius matricis ecclesie duos cereos quatuor librarum cere ecclesie Westm nomine dicte vicarie singulis annis ad luminare maioris altaris in vigilia epiphanie domini persolvet Quod ut firmum et stabile perpetuo perseveret presentis scripti attestatione et sigilli nostri appositione duximus confirmandum salva in omnibus iurisdictione London ecclesie in eadem ecclesia et capellis Hiis testibus domino Petro ecclesie sancti Pauli thesaurario magistro Henrico de Cornhulle cancellario magistro Iohanne de Storteford magistro Willelmo de Purle magistro Willelmo de Lincoln magistro Nicholo de Fernha Galfrido de Vallibus clerico domino Henrico vicario de Stibuhut Elia capellano fratre eius Stephano clerico et multis aliis