Charter Document - 03290205
Charter Number: | 03290205 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1189-1228 Volume 26 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1218 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Guillelmus dei gratia Londoniensis episcopus salutem in domino sempiternam Cum ex officii nostri debito ad omnia karitatis opera teneamur specialius tamen eorum nos decet necessitati et provectui subvenire quorum honestas est probata et caritas manifesta Attendentes igitur dilectorum filiorum abbatis et conventus Westm religionis fervorem et hospitalitatis amorem precipuum de assensu et voluntate domini Guale tunc legati in Anglia necnon et aliorum virorum discretorum consilio intuitu dei eisdem concessimus et dedimus et auctoritate pontificali confirmavimus ecclesiam de Stanes in hunc modum scilicet ut idem abbas et conventus percipiant annuatim duas garbas omnium decimarum quarumlibet segetum ad ipsam ecclesiam vel ad capellas pertinentium ad usus pauperum et ad elemosinas ampliandas Vicarius autem ab eisdem abbate et conventu nobis et successoribus nostris pro tempore presentandus nomine vicarie percipiet annuatim tertiam garbam decimarum omnium segetum ad ipsam ecclesiam et ad capellas pertinentium Possidebit etiam idem vicarius domos cum dominicis terris et possessionibus ad ipsam ecclesiam spectantibus et omnes minutas decimas et omnes obventiones altaris cum omnibus ad ecclesiam matricem et capellas pertinentibus salvis vicariis eorum si qui nunc fuerint in eisdem capellis canonice vicarii instituti in quorum loco si qui postmodum fuerint constituendi ab eodem vicario matricis ecclesie de consensu dicti abbatis constituentur et domino episcopo London presentabuntur ab eodem episcopo instituendi Ita quod iidem vicarii vicario matricis ecclesie in omnibus tanquam superiori sint subiecti Vicarius etiam matricis ecclesie omnia onera ipsius ecclesie consueta et debita sustinebit et preterea duos cereos decem librarum cere ecclesie Westm nomine dicte vicarie singulis annis ad luminare maioris altaris in vigilia epiphanie domini persolvet Quod ut firmum et stabile perpetuo perseveret presentis scripti attestatione et sigilli nostri appositione duximus confirmandum salva in omnibus iurisdictione London ecclesie in eadem ecclesia et capellis Hiis testibus magistro Roberto de Watford archidiacono Colecestr magistro Willelmo de Purle et magistro Willelmo de sancte Marie Ecclesia canonicis sancti Pauli Mauricio de Herlau canonico sancti Pauli magistro Willelmo de Lincoln Galfrido de Vallibus Martino de Bocking et Stephano de Esseley clericis et aliis Dat apud sanctam Ositham anno domini MCCXVII quintodecimo Kalendas Martii pontificatus vero nostri anno XIX