Charter Document - 03290201

Charter Document - 03290201


Charter Number: 03290201
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1204 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus dei gratia Lond episcopus omnibus ad quos littere presentes pervenerint salutem in domino Noveritis quod custodiam totius terre quam abbas et conventus sancti Audoeni de Roth habent in Angl aliquando habuimus in quibus pro voluntate nostra ratione illius custodie perendinavimus ac diutius moram fecimus nullius tamen occasione consuetudinis quam ab eis exigeremus Et quia noluimus quod id prefatis abbati et conventui in consuetudinem a successoribus nostris traheretur presens scriptum ad maiorem rei geste securitatem eis confecimus Valete