Charter Document - 03290190
Charter Number: | 03290190 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1189-1228 Volume 26 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1200 - 1215 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis Willelmus dei gratia Lundon episcopus salutem in vero salutari Cum viros ecclesiasticos singulos et universos diligere teneamur et protegere eos quadam dilectionis prerogativa ferventius amplecti debemus quos iugiter divinis obsequiis mancipatos quorum propositum in religione fervens esse cognovimus ne si forte eorum inmunitates et iura eis illibata non conservemus religionem officio nostro connexam in nobis quod absit declinaremus Attendentes igitur honestatem religionis monachorum de Stok qui Beccensis ordinis esse noscuntur vestigiis etiam pie recordationis G secundi London episcopi predecessoris nostri inherentes ecclesiam de Topesfeld quam idem predecessor noster eis canonice concessit et auctentico scripto suo quod inspeximus communivit nos quoque auctoritate qua presidemus episcopali eis confirmamus Ita sane quod per manum rectoris eiusdem ecclesie quem ipsi diocesano episcopo ad eamdem pro loco et tempore presentaverint quatuor marcas annuas de eadem percipiant qui quidem rector episcopales consuetudines sustinebit Et ne possit hec nostra confirmatio tractu temporis in irritum revocari nos eam presenti carta sigillique nostri testimonio roboramus salvo in omnibus iure London ecclesie Hiis testibus Alardo decano sancti Pauli London Ricardo archidiacono Colcestr et aliis