Charter Document - 03290189
Charter Number: | 03290189 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1189-1228 Volume 26 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1214 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus dei gratia London episcopus salutem in domino sempiternam Universitati vestre notum esse volumus nos divine pietatis intuitu concessisse et presenti carta nostra confirmasse priori et monachis de Stokes ecclesiam Maioris B[er]defeld cum omnibus pertinentiis in usus proprios habendam et in perpetuum possidendam sicut bone memorie Ricardus predecessor noster quondam episcopus ipsis eandem concessit et sua carta confirmavit salva perpetua vicaria tamen Galfrido capellano et successoribus suis qui in eadem ecclesia pro tempore ministrabunt percipiet autem vicarius in eadem ecclesia omnes proventus ecclesie exceptis garbis bladi et leguminis totius parochie et exceptis decimis pannagii Omnes autem decime ex ortis provenientes ad vicarium pertinebunt Preterea prefatus conventus dabit annuatim prefato vicario bladum ad valentiam quinque marcarum inter festum sancti Michaelis et festum omnium sanctorum scilicet viginti summas frumenti pro tribus marcis et frumentum bonum et pacabile debet esse et octo summas siliginis pro una marca et tresdecim summas avene pro una marcha vel quinque marchas si maluerit Habebit etiam vicarius decimam feni totius ville et omnes decimas bladi et leguminis de dominico prioris pertinente ad ecclesiam de B[er]defeld preterquam de orto et gardino et unam acram terre ad mesuagium sibi faciendum Idem vero vicarius omnia onera episcopalia ipsius ecclesie sustinebit Et ut hec nostra concessio perpetue firmitatis robur obtineat presens scriptum communi assensu capituli nostri sigilli nostri appositione roboravimus Hiis testibus Alardo decano Gilberto archidiacono Petro thesaurario Lond magistro Roberto de Watford et Willelmo Andeg canonicis sancti Pauli magistro Willelmo de Purl Mauricio de Harlauer Radulpho de Fulham Willelmo de Parys et Martino qui hoc scripsit clericis et aliis Datum Lond anno domini MCCXIIII xiiii Kalendas Octobris pontificatus nostri anno XVI