Charter Document - 03290182
Charter Number: | 03290182 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1189-1228 Volume 26 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Institution |
Date: | 1199 - 1221 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie presentes litteras inspecturis Willelmus dei gratia London episcopus salutem in domino sempiternam Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos ad presentationem dilectorum in Cristo filiorum abbatis et conventus sancte Osithe Iohannem capellanum ad ecclesie de Alsthorn vicariam perpetuam admisisse ipsumque instituisse vicarium in eadem Qui quidem nomine vicarie predicte omnes obventiones altaris et omnes minutas decimas totius parochie eiusdem preterquam de dominicis nostris necnon et decimam bladi de sex acris terre W de Monteacuto percipiet et habebit [et] possidebit etiam terram illam quam sibi assignatam consueverunt capellani eiusdem ecclesie possidere Et omnia onera debita et consueta memorate ecclesie incumbentis sustinebit et eidem in libris et ornamentis sicut competenter necesse fuerit providebit Quod ut perpetuum robur optineat firmiter presenti scripto ac sigilli nostri munimine duximus confirmandum T []