Charter Document - 03290165

Charter Document - 03290165


Charter Number: 03290165
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1213 - 1217
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit W dei gratia Lond episcopus salutem in domino sempiternam Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire venerabilem predecessorem nostrum pie recordationis Ricardum Lond episcopum in ultima voluntatis sue dispositione capitulo sancti Pauli Lond quinque marcas de ecclesia de Brokesburn annuatim die anniversario obitus sui solvendas ab episcopo qui ecclesie sancti Pauli pro tempore prefuerit pro salute anime sue reliquisse duas scilicet marcas distribuendas canonicis et clericis qui pro exequiis eius prefato die anniversario interfuerint celebrandis ita quod canonici unam marcam ex illis quinque percipiant et eiusdem ecclesie clerici alteram et tres marce per manum elemosinarii qui in eadem ecclesia pro tempore fuerit pauperibus erogentur sicut ex autentico ipsius predecessoris nostri nobis oblato accepimus evidenter Hanc igitur dispositionem pie et provide factam ratam habentes et gratam ipsam auctoritate episcopali duximus confirmandam scripture presentis attestatione et sigilli nostri appositione eandem roborantes Hiis testibus magistro Roberto de Watford et Willelmo Andeg canonicis sancti Pauli et aliis nominatis in carta