Charter Document - 03290160

Charter Document - 03290160


Charter Number: 03290160
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Institution
Date: 1218 - 1221
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus presentes literas inspecturis Willelmus dei gratia London episcopus salutem in domino sempiternam Ad omnium notitiam volumus pervenire nos per presentationem prioris et canonicorum sancte Trinitatis London divine pietatis intuitu admisisse Walterum capellanum vicarium perpetuum ad vicariam ecclesie de Welcomestowe scilicet quod idem Walterus percipiet nomine vicarie sue omnes minutas decimas et oblationes et obventiones altaris ad eandem ecclesiam pertinentes canonici vero omnes maiores decimas percipient scilicet garbarum quarumlibet segetum et feni Vicarius quoque quicumque fuerit pro tempore nichil preter predictam poterit vendicare nomine vicarie et dictus vicarius nomine pensionis reddet dictis canonicis duas libras cere singulis annis et omnia onera ecclesie sue incumbentia debita et consueta sustinebit Hiis testibus magistro Rogero archidiacono Colecestrie magistris Willelmo de Rising Willelmo de Purle Rogero persona de Orsete domino Martino Rogero clericis fratre Ricardo de Templo fratre Willelmo de Welcomestowe canonicis sancte Trinitatis Lond