Charter Document - 03290136
Charter Number: | 03290136 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1189-1228 Volume 26 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1220 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presens scriptum visuris Willelmus dei gratia London episcopus salutem in domino sempiternam Ad inspectionem scripti auctentici venerabilis predecessoris nostri et pie recordationis G quondam London episcopi nobis innotuit evidenter ipsum monasterio sancti Pancratii de Lewes et monachis ibidem deo servientibus ecclesiam de Essendon cum terris et decimis et omnibus ad eam pertinentibus confirmasse quam de dono Galfridi Bainard fuerant assecuti et in ipsa ecclesia centum solidos annuos tum nomine pensionis tum pro quadraginta duabus acris terre et decem acris nemoris et tribus acris prati que omnia idem Galfridus eisdem monachis accrevit postea Nos igitur eiusdem predecessoris nostri factum et confirmationem super premissis grato collaudamus assensu eiusque vestigiis in hiis que ab eo sunt acta laudabiliter inherendo predictam ecclesiam de Essendon cum terris et decimis et omnibus ad eam pertinentibus necnon et in ipsa centum solidos annuos cum nomine pensionis tum pro terra et prato et nemore pretaxatis confirmamus monasterio et monachis memoratis Et ut hec nostra confirmatio perpetua vigeat firmitate presenti scripto sigilli nostri robur apponi fecimus et munimen Hiis testibus magistro Willelmo de Purlay Willelmo Andegaven et Mauricio de Herlaue canonicis sancti Pauli Martino de Bocking Galfrido de Vall Willelmo de Bukingha Radulfo de Herlau Rogero de London et Stephano qui hoc scripsit et aliis Dat Lond anno domini MCCXIXV Nonas Martii pontificatus nostri anno vicesimo primo