Charter Document - 03290135

Charter Document - 03290135


Charter Number: 03290135
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1213
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus dei gratia London episcopus salutem in domino sempiternam Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos divine pietatis intuitu de consilio et voluntate capituli nostri concessisse canonicis de Ledes duas marcas de ecclesia de Haningfeld nomine personatus per manus vicarii in eadem pro tempore ministraturi annuatim percipiendas ad duos terminos scilicet ad festum sancti Michaelis unam marcam et ad Pascha unam marcam perpetue Ipse autem vicarius omnia onera episcopalia ad ipsam ecclesiam pertinentia sustinebit Quod ut robur obtineat perpetue firmitatis presentem scripturam sigilli nostri appositione duximus roborandam Hiis testibus Petro thesaurario sancti Pauli London magistris Simone de Glocestr Gileberto de Plesseto canonicis sancti Pauli magistris Roberto de Watford Henrico de Cantia Willelmo de Purl Galfrido de Vall Martino de Bocking clericis et multis aliis Dat apud Stubeh anno domini millesimo ducentesimo tertio decimo xvi Kalendas Ianuarii pontificatus nostri anno quinto decimo