Charter Document - 03290133

Charter Document - 03290133


Charter Number: 03290133
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1215
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint Stephanus dei gratia Cant archiepiscopus totius Anglie primas et sancte Romane ecclesie cardinalis et H eadem gratia archiepiscopus Dublin W quoque London P Winton I Bathon et Glaston H Lincoln W Wygorn et W Coventr eiusdem gratie dono episcopi salutem in domino Cum dominus rex concesserit et per cartam suam confirmaverit quod omnes male consuetudines de forestis et forestariis et eorum ministris statim inquirantur in quolibet comitatu per duodecim milites iuratos de eodem comitatu qui debent eligi per probos homines eiusdem comitatus et infra xl dies post inquisitionem factam penitus ita quod numquam revocentur deleantur per eosdem dum tamen dominus rex hoc prius sciat universitati vestre notum fieri volumus quod articulus iste ita intellectus fuit ex utraque parte quando de eo tractabatur et expressus quod omnes consuetudines ille remanere deberent sine quibus foreste servari non possint et hoc presentibus litteris protestamur