Charter Document - 03290132

Charter Document - 03290132


Charter Number: 03290132
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1215
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus [] Stephanus dei gratia Cant archiepiscopus totius Angl primas et sancte Romane ecclesie cardinalis Henricus Dublin archiepiscopus Willelmus London Petrus Winton Ioscelinus Bathon et Glaston Hugo Lincoln Walterus Wigorniensis Willelmus Coventr Ricardus Cicestr episcopi et magister Pandulfus domini pape subdiaconus et familiaris salutem Noverit universitas vestra quod quando facta fuit pax inter dominum regem Iohannem et barones Anglie de discordia inter eos orta idem barones nobis presentibus et audientibus promiserunt domino regi quod quamcumque securitatem habere vellet ab eis de pace illa observanda ipsi ei habere facerent preter castella et obsides Postea vero quando dominus rex petiit ab eis ut talem cartam ei facerent [] ipsi id facere noluerunt Et in huius rei testimonium id ipsum per hoc scriptum protestamur

Markups

Names Markup:



Omnibus Cristi fidelibus [] Stephanus dei gratia Cant archiepiscopus totius Angl primas et sancte Romane ecclesie cardinalis Henricus Dublin archiepiscopus Willelmus London Petrus Winton Ioscelinus Bathon et Glaston Hugo Lincoln Walterus Wigorniensis Willelmus Coventr Ricardus Cicestr episcopi et magister Pandulfus domini pape subdiaconus et familiaris salutem Noverit universitas vestra quod quando facta fuit pax inter dominum regem Iohannem et barones Anglie de discordia inter eos orta idem barones nobis presentibus et audientibus promiserunt domino regi quod quamcumque securitatem habere vellet ab eis de pace illa observanda ipsi ei habere facerent preter castella et obsides Postea vero quando dominus rex petiit ab eis ut talem cartam ei facerent []embed ipsi id facere noluerunt Et in huius rei testimonium id ipsum per hoc scriptum protestamur