Charter Document - 03290125

Charter Document - 03290125


Charter Number: 03290125
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Indulgence
Date: 1205
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus dei gratia London episcopus universis sancte matris ecclesie filiis per episcopatum London constitutis salutem gratiam et benedictionem Sancta quidem et salubris est cogitatio sanctorum suffragiis adherere ut hii quibus in huius vite fluctuantis adversis merita propria non sufficiunt sanctorum meritis et intercessionibus invitantur Quia vero ex virorum fide dignorum [et] assertione [et] certa relatione cognovimus plurimorum sanctorum reliquias in ecclesia beate Marie fratrum militie Templi Ierosol[i]mit London contineri omnibus qui ad eundem locum ob venerationem memoratarum reliquarum die ad hoc solempniter constituto accesserint confessis et vere penitentibus de dei misericordia confisi de iniuncta sibi penitentia quadraginta dies relaxamus Quod ne ab universitatis vestre notitia futuris temporibus elabatur presentis scripti testimonio sigilli nostri appositione muniti duximus roborandum Dat apud Parcum quarto Idus Iunii anno ab incarnatione domini millesimo CC quinto