Charter Document - 03290123

Charter Document - 03290123


Charter Number: 03290123
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1216 - 1221
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Reverendo domino suo H dei gratia regi Angl domino Hibern duci Norm [et] Aquitann et comiti Andeg W eadem gratia London episcopus salutem et debitam ut domino reverentiam et honorem Excellentie vestre significamus quod cum Willelmus de Goldham pro sua contumacia et multiplici inobedientia per dies xl et amplius excommunicationis sententia fuerit innodatus ipse in sua pertinacia perseverans a sententia ipsa neque petiit neque meruit absolvi Cum igitur sancta mater ecclesia ad huiusmodi contumaciam reprimendam secularis sibi potentie soleat auxilium invocare dominationem vestram monemus pariter et rogamus quatinus ad ipsius malitiam compescendam et ne eius impunitas exemplum prestet ceteris malignandi manum ad hoc extendere velitis regie potestatis Valeat dominatio vestra in domino