Charter Document - 03290111
Charter Number: | 03290111 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1189-1228 Volume 26 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1221 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presens scriptum inspecturis Willelmus dei gratia Lond episcopus salutem in domino Ex oblato nobis venerabilis fratris nostri ac predecessoris pie memorie Ricardi quondam Lond episcopi scripto auctentico perpendimus evidenter ipsum predecessorem nostrum dilectis in Cristo filiis abbati et monachis sancti Iohannis Colecestr ecclesiam de Berqueia cum decimis et obventionibus et omnibus ad eandem ecclesiam pertinentibus ad eorum domus abundantiorem sustentationem in usus proprios convertendam in perpetuum concessisse salva vicaria octo marcarum annuarum in certis portionibus capellano in eadem ecclesia ministraturo assignanda Vicarius etiam quisquis ille fuerit omnia onera episcopalia in se suscipiet sustinenda Nos igitur eiusdem predecessoris nostri factum pium et laudabile plurimum in domino commendantes eiusque vestigiis inherentes concessionem eius et factum super ecclesia predicta rata habemus et grata concedentes quantum ad episcopalem pertinet dignitatem ut predictus abbas et monachi ipsam ecclesiam cum omnibus ad eam pertinentibus libere habeant et pacifice possideant ut persone fructus eiusdem omnes in usus suos proprios convertendo Quod ut perpetue robur optineat firmitatis presenti scripto sigillo nostro munito duximus confirmandum Hiis testibus magistris Willelmo archidiacono Lond Willelmo archidiacono Middelsex Willelmo de Purle et Willelmo Andeg canonicis Lond Martino de Bocking Stephano de Essele Radulfo de Herlawe et Rogero de Lond clericis et aliis Dat apud sanctam Osytham anno domini MCCXX quinto Idus Ianuarii pontificatus nostri anno XX secundo