Charter Document - 03290102

Charter Document - 03290102


Charter Number: 03290102
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1209
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus hoc scriptum visuris W Lond E Elien M Wigorn divina permissione episcopi salutem in domino Noveritis quod nos ad petitionem domini nostri regis et domini G filii Petri comitis Essex iusticiarii sui de consilio venerabilium fratrum nostrorum G Roffen H Saresb et I Bathon episcoporum H Linc electi et W domini regis cancellarii ob reverentiam et gratiam eiusdem domini regis et in spe regie benignitatis prorogavimus diem sententie in personam eiusdem domini regis usque in octavas sancti Michaelis proximo venturi ita quod interim si placuerit domino regi infra xv dies ab instanti festivitate sancte Marie domino archiepiscopo et nobis et aliis restitutio fiat mobilium et immobilium sicut continetur in scripto pacis et infra idem festum sancti Michaelis litteras suas si placet nobis patentes mittat quibus nobis se significet acceptare pacem sicut prolocutum est et servaturum et redactum in scriptis apud Dovr Actum die Mercurii proxima ante nativitatem beate Marie anno domini nostri regis xi