Charter Document - 03290090
Charter Number: | 03290090 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1189-1228 Volume 26 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1214 |
Date type: | Internal, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus [] W dei gratia Lond episcopus salutem in domino sempiternam Quoniam ea que locis religiosis a fidelium devotione misericorditer sunt collata et antecessorum nostrorum scriptis autenticis confirmata nostre tenemur auctoritatis testimonio communire nos predecessorum nostrorum vestigiis inherentes ecclesiam de Felested cum omnibus ad ipsam pertinentibus abbatie monialium sancte Trinitatis Cadom et eiusdem loci conventui pietatis intuitu confirmamus et ut in posterum ipsius ecclesie bona in proprios usus convertant benigne concedimus et gratanter sicut pie memorie predecessores nostri G et R Lond episcopi eisdem concesserunt et sua carta confirmarunt salvo in omnibus iure Lond ecclesie et salvo servitio duorum capellanorum qui eidem ecclesie annuatim deservient ad custum dictarum abbatisse et conventus Ut autem ea que sollempniter a nobis acta sunt robur optineant debite firmitatis nos ea de consensu capituli nostri presenti scripti attestatione et sigilli nostri munimine duximus roboranda Hiis testibus Alardo decano Gilberto archidiacono Petro thesaurario magistro Roberto de Watford W Andeg canonicis sancti Pauli Lond magistro W de Purl Mauricio de Herlau Galfrido de Vaus Radulfo de Foleha et Martino qui hoc scripsit clericis et aliis Dat apud Stebeh anno Domini MCCXIIII vii Idus Iulii pontificatus nostri anno xvi