Charter Document - 03290076
Charter Number: | 03290076 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1189-1228 Volume 26 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1196 - 1198 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ric[] dei gratia Lundonien episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis per episcopatum Lundon constitutis salutem in domino Noveritis Willelmum Mentiniaci priorem assensu et voluntate capituli sui coram nobis concessisse Willelmo de Essia capellano decimas omnes quas ipsi monachi Mentiniaci habent in Claret et in Redeswll et in Deldham toto tempore vite sue possidendas sub annua pensione quadraginta solidorum quos solvere debet singulis annis apud Cantuar ad pentecosten nobisque predictum W capellanum ad decimas nominatas presentasse Supplicavit etiam nobis ut easdem ei perpetuo possidendas episcopali qua fungimur auctoritate confirmaremus Nos autem precibus ipsius annuentes supramemoratas decimas omnes sicut in carta predicti W prioris quam inspeximus continetur prefato W capellano quoad vixerit tenendas et per predictam pensionem concedimus et concessionem nostram ut maioris firmitatis robur obtineat carte presentis annotatione pariterque sigilli nostri testimonio communimus Hiis testibus Alardo archidiacono Lund Willelmo de Ely domini regis thesaurario Alano et Ricardo capellanis magistro Benedicto Iohannis de Waltham et aliis