Charter Document - 03290074

Charter Document - 03290074


Charter Number: 03290074
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1196
Date type: Internal, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Universis Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Ricardus divina permissione Lundon episcopus salutem in Cristo perpetuam Noverit universitas vestra nos intuitu fidelitatis et honestatis persone dilecti consanguinei nostri Willelmi de Eli thesaurarii domini regis dedisse et concessisse eidem Willelmo in feodum et hereditatem domos quas habuimus in villa Westm et totum mesuagium cum omnibus pertinentiis suis tam in edificiis et tenementis quam in omnibus aliis rebus et universum ius quod in eis habuimus Volumus igitur et concedimus ut predictus Willelmus et heredes ipsius post eum vel is cui ipse eas dare vel legare voluerit habeant et teneant predictas domos cum omnibus pertinentiis suis hereditarie libere quiete et pacifice salvo servitio quod exinde debetur annuatim ecclesie beati Petri apud Westm videlicet uno cereo de duabus libris cere singulis annis in translatione beati Edwardi Quod quia decetero in dubium vel irritum venire nolumus id ipsum presenti scripto et nostri pariter appositione sigilli duximus confirmare Hiis testibus Alardo London et Ricardo Colecestren archidiaconis Ricardo de Storteford magistro scolarum Lundon Alano capellano magistro Benedicto canonicis Ricardo Berengario capellanis magistro Thoma Hugone de Winton Iohanne de Walth[a]m Willelmo de Hedfeld Radulfo de Grava Thoma de Chimilli Willelmo de Waude clericis Simone de Insula senescallo Ricardo de Argentom Roberto de Barnevill Olivero de Argent Ricardo de Lundon Iohanne Belet Iohanne de Insula Radulfo Ridel Radulfo Blundo Rogero Enganet Albino Henrico Sumer Ricardo Testard Ricardo de Westm Roberto filio Gerini Ada Mustard et pluribus aliis Factum est a hoc anno pontificatus nostri septimo