Charter Document - 03290072

Charter Document - 03290072


Charter Number: 03290072
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1196
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ricardus dei gratia Lundon episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis per episcopatum Lund constitutis eternam in domino salutem Ea que ab ecclesiarum prelatis et viris auctenticis provida consideratione statuta sunt iustum est futuris temporibus perpetua stabilitate gaudere Eapropter universitati vestre notum fieri volumus nos ad instantiam et petitionem dilectorum in Cristo filiorum nostrorum Willelmi abbatis et conventus Westm habito quoque respectu ad ea que ad tot virorum religiosorum soli deo militantium usibus necessariis competunt duas marcas de ecclesia eorum de Sunnebery camere predictorum monachorum per manum rectoris ecclesie predicte singulis annis in festo videlicet sancti Michaelis unam marcam et ad Pascha unam marcam percipiendas concessisse et presentis scripti testimonio pariterque sigilli nostri munimine confirmasse Quod quia perpetua firmitate gaudere et stabilitate consistere volumus concessionem nostram simul cum inscriptione carte presentis sub testimonio subscriptorum virorum communire curavimus Hiis testibus Alardo Lundon Gilleberto Middelsex archidiaconis Alano et Ricardo capellanis nostris magistro Benedicto de Sausiton Hugone de Winton Iohanne de Exon Iohanne de Waltham Willelmo de Waltham Willelmo de Hedfeld Radulfo de Grava Hugone de Neuton Thoma de Lundon Gilleberto decano Middelsex et aliis