Charter Document - 03290071
Charter Number: | 03290071 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1189-1228 Volume 26 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1196 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus dei gratia London episcopus eternam in domino salutem Ad universitatis vestre volumus pervenire notitiam quod nos habito respectu cum ad religionis honestatem cum ad bone opinionis odorem conventus monachorum ecclesie de Westm eidem ecclesie ad eius pitanceriam sustentandam concessimus ecclesiam de Bemflet Magna et omnes fructus ex ea provenientes in perpetuum percipiendos et in usus proprios convertendos Predicti vero monachi assignaverunt capellano eiusdem ecclesie et successoribus suis perpetuam quatuor scilicet marcarum annuarum vicariam talem percipient siquidem predicti capellanus et successores sui ad presentationem conventus monachorum de Westm instituti decimam Ade canonici decimam Ade filii Mabilie decimam Willelmi Wudegar decimam de marisco Radulfi filii Willelmi cum omnibus oblationibus et obventionibus altaris et minutis decimis ad sustentationem suam Accessit autem ad hoc assensum Yvonis archidiaconi Derbeyen tunc temporis eiusdem ecclesie persone Sustinebunt etiam memoratus capellanus et successores sui omnia onera episcopalia et officialium suorum ad eandem ecclesiam pertinentia Ut autem hec nostra concessio rata et stabilis permaneat eam presentis scripti et sigilli nostri appositione communimus Hiis testibus Petro archidiacono Lond magistro Alardo Rogero Alano Berengario capellanis Iohanne Witetig magistro Waltero de Witteny Willelmo de Eliens Radulfo de sancto Paulo Willelmo de Hatfeld Ricardo clerico