Charter Document - 03290069
Charter Number: | 03290069 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1189-1228 Volume 26 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1190 - 1196 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus Ricardus divina miseratione Lond ecclesie minister salutem in domino Ea que locis religiosis et in eisdem cordis contriti sacrificium et devotas orationes deo offerentibus a Cristi fidelibus collata sunt beneficia dignum est perpetua stabilitate roborari Et ne malignantium insidiis tractatu temporis possint infirmari ea pontificali confirmari decet auctoritate Quo circa nos religionem et honestatem dilectorum nobis in Cristo filiorum nostrorum monachorum Westm et celebris fraternitatis hoc testimonium fame attendentes confirmationem quarumdem ecclesiarum in nostra diocesi consistentium eis a G felicis memorie Lundon episcopo predecessore nostro factam sicut in scripto eius auctentico continetur ratam habemus et acceptam et easdem ecclesias prefatis monachis iuxta formam eiusdem scripti nostra quoque auctoritate confirmamus Et ut hec nostra confirmatio perpetue stabilitatis robur obtineat eam presentis scripti testimonio sigillique nostri patrocinio roboramus Hiis testibus Alano capellano Iohanne de Garland Ricardo capellano magistro Thoma de Chabbeha Iohanne de Waltha magistro Gaufrido de Garlaund Willelmo persona ecclesie de Stanes