Charter Document - 03290065

Charter Document - 03290065


Charter Number: 03290065
Cartulary Title: London 1189-1228 Volume 26
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1196 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus Ricardus divina miseratione Lund ecclesie minister eternam in domino salutem Ad communem omnium notitiam pervenire volumus nos intuitu pietatis habitoque respectu ad piam devotionem quam abbas et canonici sancte Crucis de Waltham habent erga pauperum Cristi sustentationem in hospitali quod construxerant in curia sua concessisse et episcopali qua domino dante fungimur auctoritate confirmasse memoratis canonicis ecclesiam de Alfemestune cum pertinentiis suis quam habent ex donatione Ricardi filii Roberti necnon et ecclesiam de Lamburne cum pertinentiis suis ex donatione Roberti de Lamburne sicut carte eorum quas inspeximus testantur Ita sane quod vicarius perpetuus in ecclesia de Elfamestune per presentationem predictorum canonicorum in propria persona ministraturus annuum canonem quadraginta solidorum solvet predictis canonicis ad usum pauperum qui in predicto hospitali sustentandi sunt Similiter vicarius ecclesie de Lamburne ibidem eodem modo per presentationem eorumdem canonicorum ministraturus annuum quadraginta solidorum canonem ad eosdem usus solvet Ipsi vero vicarii residuum fructuum et obventionum predictarum ecclesiarum ad sui sustentationem habebunt et omnia honera ipsarum ecclesiarum sustinebunt Harum autem ecclesiarum canones prenominatos ad instantiam et petitionem predictorum canonicorum pauperum usibus in prefato hospitali imperpetuum assignavimus salva Ricardo de Bello Campo possessione quam habet in predicta ecclesia de Alfelmestune tota vita sua necnon et Luce Burci possessione quam habet in ecclesia de Lamburne quoad vixerit Ut igitur hec nostra concessio et confirmatio perpetue stabilitatis firmitatem obtineat nos eam presentis carte annotatione pariterque sigilli nostri patrocinio communire curavimus salvo nobis et successoribus nostris in predictis ecclesiis iure parochiali Hiis testibus Radulfo abbate sancte Osithe Alardo London Ricardo Colecestr archidiaconis magistro Rogero capellano magistro Benedicto Alano capellano Iohanne de Garlande canonicis sancti Pauli Ricardo capellano magistro Thoma de Chabbeham magistro Galfrido de Garlande Iohanne de Waltham Willelmo de Hedfeld et Radulpho de Grava clerico