Charter Document - 03290063
| Charter Number: | 03290063 |
|---|---|
| Cartulary Title: | London 1189-1228 Volume 26 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Judgement |
| Date: | 1191 - 1198 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis R dei gratia London episcopus et W eadem gratia abbas Westm et prior sancte Trinitatis London eternam in domino salutem Ne lites semel sopite in rediviva litigia suscitentur scripture beneficio malignantium inprobitati est obviandum Inde est quod omnium cognitioni duximus innotescendum quod cum causa que vertebatur inter ecclesiam de Cliftone et ecclesiam de Turveya super quibusdam decimis in campis de Turveya scilicet de feodo Symonis de Borebard nobis a summo pontifice Celestino tertio fuisset delegata partibus in presentia nostra constitutis et allegationibus hinc inde auditis controversia inter prefatas ecclesias mota hoc tandem fine quievit scilicet quidem clericus qui de spoliatione memorate ecclesie de Clifton conquestus est iamdictas decimas ad ecclesiam de Torveya de iure pertinere coram nobis in iure confessus est Nos igitur eius confessione edocti et proborum virorum testimonio sufficienter instructi predictas decimas eidem ecclesie de Turveya adiudicavimus statuentes ne in posterum ab aliquo possessore ecclesie de Clifton super prenominatis decimis questio moveatur Et ne longo temporis lapsu que coram nobis actitata sunt in irritum possint revocari ea presenti scripto confirmavimus et sigillorum nostrorum appensione roboravimus Hiis testibus
