Charter Document - 03290061
Charter Number: | 03290061 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1189-1228 Volume 26 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1190 - 1196 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus dei gratia Lond episcopus universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit salutem in domino Ad nostri curam spectat regiminis ea que in sacrosanctas dei ecclesias et domos religiosas pietatis intuitu collata sunt ut apud eas perpetua maneant firmitate modis omnibus curare Inde est quod universitati vestre notificamus nos concessisse et episcopali autoritate confirmasse ecclesie beate Marie et sancti Leonardi de Ginges et canonicis ibidem deo servientibus et in perpetuum servituris ecclesias et decimas ceteraque bona ecclesiastica que prefata ecclesia in presentiarum in nostra diocesi iuste et canonice possidet In quibus hec propriis dignum duximus exprimenda vocabulis locum ipsum in quo prefata ecclesia sita est cum omnibus pertinentiis suis unam hydam terre circa predictam ecclesiam quam Michael Capra et Willelmus filius eius eidem loco dederunt in liberam et perpetuam elemosinam in eadem villa de Ging ecclesiam sancti Egidii cum omnibus pertinentiis suis in usus proprios habendam ligna ad ignem suum sufficientia pasturam ad omnem pecuniam quam dominus deus eidem loco dederit et padnagium ad quadraginta porcos in nemore predictorum Michaelis et Willelmi decimam feni et molendini eorum in eadem villa ex collatione Willelmi Faucillun decem et octo denarios de molendino de Terling quicquid ex decimatione marisci Henrici et Martini de Dun[er]ia ipsis provenit terram quam dedit eis Ricardus filius Letar et Alexander de Bartlesdun filius eius in Senefeld cum incremento de []Succrost terram quam dedit eis Robertus filius Simonis in Turroka terram quam dedit eis Rolandus filius Ricardi in Maldon ex dono Roberti Huscart reditus duorum solidorum in Lega terram de Cotherst ex dono Henrici filii Orgarii ex dono Walteri filii Roberti reditus duorum solidorum de terra Canterrel Wodeha tenementum in Ging ex dono Ricardi filii Willelmi ex dono Muriel de Munten terram Willelmi tixtoris et tresdecim denarios de terra Roberti Bungeie ex dono Willelmi de Munten terram Walteri sutoris et terram Alfwini Bissop et terram Ailleue cum quibusdam incrementis terrarum et bosci ex dono Gaufridi de Belewal terram Iohannis filii Ailmarii in Burestede cum omnibus pertinentiis suis ex dono Willelmi de Berdestapele duodecim denarios de terra Radulfi de Berdestapl reditus ex dono Roberti de Verli terram Hugonis de Verli in Parva Briche cum omnibus pertinentiis suis decimas novalium eorum que propriis manibus aut sumptibus colunt sive ex nutrimentis animalium eorum et omnes decimas et obventiones hominum qui in eorum proprietate siti sunt cum omnibus ecclesiasticis consuetudinibus sicut eis prius a predecessoribus nostris venerabili Ricardo et felicis memorie Gillberto episcopis confirmatum est Ut igitur hec nostra concessio et confirmatio predicte ecclesie et prenominatis canonicis firma in perpetuum et illibata permaneat presentis scripti paginam sigilli nostri apositione roboravimus quam siquis ausu temerario attentare presumpserit beati apostoli Pauli nisi se correxerit indignationi subiaceat et nostram maledictionem incurrat Preterea indultas sibi dignitates a summo pontifice Lucio et nos concedimus et scripti presentis auctoritate confirmamus salva nostra nostrique successoris canonica reverentia Hiis testibus Alano capellano Ricardo capellano magistro Rogero magistro Thoma de Chebeha Willelmo de Hadfeld